Lex
Lex est Vetus Testamentum, ut in Evangelio: “Non veni legem solvere, sed adimplere,” id est, Vetus Testamentum destruere. Lex, liber Psalmorum, ut in Evangelio: “Nonne scriptum est in lege vestra (id est in lege Psalmorum) “quod ego dixi. Dii estis?” Lex Pentateuchus, ut in Evangelio: “Oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege,” id est, in Pentateucho Moysi: Lex, Christi verba, ut in Epistola Iacobi: “Quicunque totam legem (id est, Christi verba, quae Decalogum vocantur) “servaverit .” Lex, corruptio, ut in Psalmis: “Legem dabit delinquentibus in via,” quod reos suos Deus flagellabit in praesenti vita. Lex, charitas, ut in Iob: “Quod multiplex sit lex eius,” id est, quod innumera bona venient de charitate. Lex, stimulos carnis, et bonum desiderium, ut in Paulo: “Legem in membris repugnantem legi mentis meae,” id est, stimulum carnis repugnantem desiderio carnis.