Mercenarius
Mercenarius est quilibet iustus, ut in Iob: “Sicut mercenarii dies eius,” quod iustus pro mercede aeterna laborare non cessat. Mercenarius, hypocrita, ut in Evangelio: “Mercenarius cuius non sunt oves propriae,” quod simulatus praelatus curam de subiectis non habet.