Nervus
Nervus est divina essentia, ut in Iob: “Posuisti in nervo pedes meos,” id est, mentis me affectum forti scientia tua alligasti. Nervus, robur carnis, ut in Genesi: “Tetigit angelus in Iacob nervum femoris eius,” quod in viro sancto interna visitatio mortificat robur carnalis voluptatis. Nervus, afflictio, ut in Ieremia: “Iussit eum mitti in nervum,” id est, poni in duram afflictionem. Per nervum animae virtutes, ut in Iob: “Ossibus et nervis compegisti me,” id est, fortitudinibus et virtutibus roborasti me. Per nervos machinamenta diaboli, ut in Iob: “Nervi testiculorum eius perplexi sunt,” quod machinamenta eius multimoda sunt