Lacus
Lacus infernus est, ut in Isaia: “Cum iis qui descenderunt in lacum,” id est, cum iis qui fuerunt in infernum. Item Ioannes in Apocalypsi: “Et misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magni,” exercens enim ordo praedicatorum iudicium suum contra terrenos, . . . . . malorum . . . . . quam in terra nutrierant, et . . . . . illos in infernum, ubi innumerabiles vindictam Dei sustinebunt: “Et calcatus est lacus extra civitatem,” quod puniti sunt in inferno, qui fuerunt extra sanctam Ecclesiam, vel infernus completus est fidelibus, “et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum,” quod pro peccato, quod in inferno est, usque ad ipsos daemones puniendos exundavit, qui subiectos suos ad malum trahunt. Quomodo? “per stadia mille sexcenta,” hoc est, per omnes saeculares, vel minores, vel maiores, vel magnos. Stadium dicebatur, quantum currebat Hercules uno anhelitu, et per stadium mensurabant Graeci plateas, in quibus luderent. Stadium significat mundanis varietatibus deditos, sex, inferiores; centum, excellentiores; mille, excellentissimos. Lacus, calamitas mundi: ut in Psalmis: “Eduxit me de lacu miseriae,” id est, de calamitate mundi. Lacus, est iste mundus, cum miseriarum profunditatem non videmus. Lacus, corruptio carnis, dicente Christo ad Patrem: “Ad te, Domine, quod intente orabo tempore passionis. Deus meus, per quem factus sum ex muliere,” ne sileas, dicente: “A me, Pater, si fieri potest, transeat, a me calix iste: ne quando taceas a me clamante: Pater, clarifica Filium tuum; et si tacere vis, assimilabor descendentibus in infernum;” id est, talis ero quales sunt illi qui in corruptionem carnis cadunt. Silere autem vel tacere dicitur, quando non dat quod rogatur. Lacus, mundus iste, cuius miseriarum profunditatem non videmus, et maximus descensus est, a Deo deviare, et se ad huius mundi miserias inclinare: ascensus vero coelestis, iis miseriis ad bona perpetua festinare. De hoc lacu ut in Ieremia extraheretur, dati sunt ei non solum funes, sed et veteres panni, quod quisquis a profundis huius mundi miseriis ad gaudia coelestia pervenire desiderat, necesse habet ut funes praeceptorum Dei firmiter in manibus teneat, illis se involvat, illis inhaereat. Sed quod dura videntur ea quae iubentur: addantur funibus veteres panni, hoc est, praeceptis Dei adhibeantur exempla veterum Patrum, qui ea opere compleverunt, quae auditu dixerunt. Hoc autem modo quisque ad bonam vitam attrahitur, si vita sanctorum post praecepta Domini ei ad corroborationem inducitur: nam facilius quisque studet imitari quod ab alio videt fieri. Lacus, vitia, ut in Psalmis: “Salvasti me a descendentibus in lacum,” id est, a profunditate vitiorum.