Fragmen
Fragmen est passio Christi, ut in Cantico: “Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae,” quod Christi passionem sancti eius martyres imitantur. Per fragmen secretiora legis, ut in Evangelio: “Colligite quae superaverunt fragmenta,” quod secretiora legis, quae minores capere non possunt, doctores apud se servare debent.