Vulpes
Vulpes est Herodes, ut in Evangelio: “Ite, dicite vulpi illi,” id est, fraudulento Herodi. Per vulpes dolosi quilibet, ut in Evangelio: “Vulpes foveas habent,” quod fraus et dolus sunt in mentibus impiorum. Per vulpes haeretici, ut in Cantico: “Capite nobis vulpes parvulas,” id est, cavete haereticos fraudulentos. Per vulpes, persecutores, ut in libro Iudicum: “Samson vulpes cum facibus ardentibus fecit discurrere per sata Philistinorum, quod Christus nonnunquam fideles permittit persecutores bona destruere impiorum. Per vulpes spiritus maligni, ut in Psalmis: “Tradetur in manus gladii, partes vulpium erunt,” id est, damnabuntur in iudicio, “et ibunt in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.”