Ensis
Ensis est rigor continentiae, ut in Cantico: “Uniuscuiusque ensis super femur tuum, quod electi per rigorem continentiae mortificant membra sua, quae sunt super terram. Ensis, acumen praedicationis, ut in libris Regum: “Accinctus est David ense suo;” quod ad debellandam impietatem diaboli armatus est praedicatione sua Christus.