Maceria
Maceria est cordis disciplina, ut in Parabolis: “Et in maceria lapidum,” id est, disciplina stabilium cogitationum “destructa erat.” Maceria, latus, ut in Cantico: “In caverna maceriae,” id est, in vulnere lateris Christi. Maceria, regnum Iudaicum, ut in Psalmis: “Ut quid destruxisti maceriam eius?” quod regnum in populo illo, quo gubernare debuit, Dominus afferri permisit. Per maceriam fides et operatio, ut in libro Numeri: “Inter duas macerias, quibus vineae cingebantur,” quod per fidem et operationem animae fideles uniuntur.