Peregrinus
Peregrinus est Christus, ut in Iob: “Et quasi peregrinus sum oculis eorum,” quod Christum Iudaei omnino a se alienum deputaverunt. Peregrinus, quilibet mundum contemnens, ut in Psalmo. “Et peregrinus sicut omnes (patres mei),” id est, ad instar antiquorum patrum et aliena me esse deputo, quandiu in praesenti exsilio vivo. Peregrinus, concupiscentia, ut in libris Regum: “Cum autem quidam peregrinus venisset ad divitem,” id est, cum carnis concupiscentia tentavit David Regem.