Haedus
Haedus est Christus, ut in Exodo: “Tolletis et haedum, et immolabitis eum, id est, accipietis, o Iudaei, Christum, id est, crucifigetis eum, qui non solum innocens pro nocentibus, sed et iustus pro iniustis voluit crucifigi, tentatus per omnia pro similitudine, absque peccato. Haedi sunt peccatores, qui ad sinistram iudicis erunt; unde sponsus in Cantico sponsam adhuc novellam, et ideo per haereticos decipi trepidantem, benigna increpatione redarguit, dicens: “Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,” quasi dicat: si ita simplex [es,] ut, rectum quid sit, ignores; si memoriae excidit, cuius es imbuta doctrinis, et informata exemplis, “egredere a consortio meo, et abi post vestigia gregum,” sequere varios actus errantium: “et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum,” doce perditos et perdendos auditores tuos secuta scholas insipientium magistrorum tuorum, vel, haedos pascere, est immunditiam carnis nutrire. Non praecipit hoc Dominus, sed permittit, et quid eventurum sit, ignoranti praedicit. Haedus, poenitentia, ut in Genesi: “Mittam tibi haedum de capris,” quod Christus Ecclesiae pro pristinis erratibus poenitentiam infundit. Haedus, appetitus carnis, ut in libro Iudicum:” Coxit haedum Gedeon,” quod, qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et cuncupiscentiis. Per haedos voluptuosi sensus corporis, ut in Cantico: “Pasce haedos tuos, id est, permittam te nutrire voluptuosos sensus tuos. Per haedos, reprobi, ut in Evangelio: “Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris,” quod electi salvabuntur, et reprobi damnabuntur.