Porticus
Porticus patres sunt antiqui, ut in libris Regum: “Porticus erat ante templum,” quod antequam construeretur in Gentibus, patres antiqui in Iudaea erant. Porticus, Synagoga, ut in Evangelio: “Ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis,” quod Christus erat in mundo in Synagoga apud Iudaeos. Portae, libri legales, ut in Evangelio: “Piscina quinque porticus habens,” id est, Synagoga quinque libris Moysis intendens.