Ierusalem
Ierusalem iuxta metonymiam habitatores illius civitatis exprimit; quam Deus Pater planxit affectu dicens: “Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas,” etc. Iuxta allegoriam vero Ierusalem intelligitur Ecclesia praesens Christi, toto orbe diffusa, ut in Isaia: “Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes,” id est, super conventus tuos, o Ecclesia, posui praelatos. Iuxta tropologiam, id est moralem sensum, anima quaeque sancta Ierusalem recte vocatur, ut in Isaia: “Surge, illuminare, Ierusalem,” id est, a tenebris ignorantiae te erige, et illam pertinge claritatem, o anima. Iuxta anagogen, hoc est intelligentiam ad superiora dicentem, Ierusalem, habitatio coelestis patriae, quae ex sanctis angelis et hominibus constat, ut in Psalmis: “Ierusalem, quae aedificatur ut civitas,” quod ex innumeris in unum convenientibus illa superna patria construitur, iis tribus extremis apte convenit: quod Ierusalem, visio pacis interpretatur, quamvis multa distantia: nam pax sanctorum in terra peregrinantium non potest aequari paci sanctorum in coelo et Deo regnantium.