Flumen
Flumen est Spiritus sanctus, ut in Psalmis: “Fluminis impetus laetificat civitatem Dei;” Spiritus sancti gratia laetificabit populum ad iure vivendum congregatum. Flumen, genus humanum, ut in Ezechiele: “In medio captivorum iuxta fluvium Chobar,” quod Christus ad miseros homines venit, qui in universitate generis sui culpa simul et poena gravati erant. Chobar enim gravitas interpretatur. Flumen, instabilitas huius saeculi, ut in Psalmis: “In flumine pertransibunt pede,” per levitatem, mundi sancti ad stabilitatem festinant, quod sancti, quod licet in huius saeculi immortalitate et concupiscentia sunt, facile tamen ad immortalitatem pervenient. Flumen, mundus iste, ut in Apocalypsi: “Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum, Euphratem, et siccavit aquas eius,” dum praeco veritatis praedicationem suam tunc mundum erigit, et affluentiam eius siccandam praedicit cum Apostolo dicens: “Mundus transit cum concupiscentia eius.” Euphrates vorator interpretatur, et mundus iste in se cuncta consumit, et quotidie ad defectum tendit. Flumen, sancta Ecclesia, ut in Psalmis: “Flumen Dei repletum est aquis,” id est, sancta Ecclesia repleta est spiritualibus donis. Flumen, sacra Scriptura, ut in Iob: “Non videant rivulos fluminis,” id est, non intelligat sententias sacrae Scripturae. Per flumen dona Spiritus sancti, ut in Evangelio: “Flumina de ventre eius fluent aquae vivae,” quod de mente credentis spiritualia cacumina procedunt, ut alii imbuantur. Per flumina Christiani, ut in Psalmis: “Flumina plaudent manu simul,” id est, Christiani unanimiter et gaudenter bonis operibus insudabunt. Per flumina, praedicatores, ut in Ecclesiaste: “Ad locum, ubi exeunt flumina, revertentur, ut iterum fluant,” quod praedicatores sancti, omnem, quam habent, sanctitatem Deo ascribunt, ut in eadem sanctitate persistere possint. Per flumina Iudaei, ut in Psalmis: “Elevaverunt flumina fluctus suos,” id est, Iudaei erexerunt contradictiones suas. Per flumina gentiles, ut in Psalmis: “Et in fluminibus dexteram eius,” id est, in gentibus potentiam eius. Per flumen superbi doctores legis, ut in Psalmis: “Posuit flumina in desertum,” id est, elatos legis doctores deseruit. Per flumina transitoria huius mundi, ut in Psalmis: “Super flumina Babylonis,” id est, humiliter transitoria huius praesentis confusionis subter nos depressimus. Per flumina tentationes, ut in Cantico: “Nec flumina obruent eam;” quod veram in sancta mente charitatem tentationes exstinguere non possunt. Per flumina crimina reproborum, ut in Isaia: “Vae terrae alarum cymbalo, quae est trans flumina Aethiopiae,” id est, maledictus sit superbus, Antichristus, qui in peccando pessimos excedit. Per flumina tribulationes, ut in Evangelio: “Venerunt flumina et impegerunt super domum illam” etc., affluxerunt persecutiones, et percusserunt mentem humanam.