Columna
Columna est divinitas Christi, ut in Exodo columna ignis praecessit populum per noctem, quod Christus in terrore divinitatis suae tenebrosum populum erexit. Columna, humanitas Christi, ut in Exodo columna nubis praefuit populo per diem, quod Christus populo gentili in humanitate sua mitis apparuit, qui per fidem lucidus fuit. Columna humilis praedicatio Christi, ut in Psalmis: “In columna nubis loquebatur ad [eos,” id est,] praedicatione humilitatis erudivit eos. Per columnas angeli sancti, ut in Iob: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius,” quod maiestatem eius laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Per columnas apostoli, ut in Paulo: “Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse,” quod illi et caeteri apostoli Ecclesiam sustentant. Per columnam praedicatores, ut in Exodo: “Facies columnas viginti, cum totidem basibus,” id est, constitues praedicatores sanctos, qui utrumque testamentum intelligentes Prophetarum doctrinis initiantur. Per columnas actiones Christi, ut in Cantico: “Crura eius sicut columnae marmoreae,” quod actiones Christi et rectae sunt et fortes. Per columnas Scripturae sacrae, ut in Cantico: “Columnas eius fecit argenteas,” quod Scripturas in sancta Ecclesia fecit noster pacificus Christus intellectum daturas. Per columnam rectitudo fidei et strenuitas vitae, ut in libris Regum: “Statuit duas columnas in introitu templi,” quod coelestis patriae introitum introire nequimus, nisi et recte credamus, et sancte vivamus. Per columnas internae virtutes mentis, ut in Psalmis: “Ego confirmavi columnas eius,” id est, ego roboravi internas virtutes eius. Per columnas principes Iudaeorum, ut in Iob: “Commovet terram de loco suo, et columnae eius concutientur,” Iudaea abiecta est, et Principes desolati sunt.