Passer
Passer est Christus, ut in Psalmis . “Vigilavi, et factus sum sicut passer,” id est, a morte resurrexi, et ad coelum volavi. Passer, vir sanctus, ut in Psalmis: “Passer invenit sibi domum,” id est, vir sanctus elegit sibi coelestem habitationem. Passer, quilibet a peccato conversus, ut in Psalmis: “Anima nostra sicut passer erepta (est de laqueo venantium),” quod peccatores liberantur a seductione daemonum. Passer, instabilis, ut in Psalmis: “transmigra in montem sicut passer,” quia quod conspiciunt haeretici, ad suam excellentiam trahere nituntur. Per passerem humiles, ut in Psalmis: “Illic passer nidificat,” id est, in Christum maxime humiles sperabunt. Passer, gemina substantia hominis, corpus scilicet et anima, ut in Levitico in emundatione leprosi duo passeres assumuntur, et unus immolatur, alter liber permittitur avolare; ut peccator plene purgetur, necesse est ut et corpus eius per mortificationem mactetur, et anima per contemplationem in supernis elevetur.