Spicae
Spicae sunt sententiae sacrae Scripturae, ut in Iob: “Et esurientibus tulerunt spicas,” quod haeretici a bonis praedicatoribus verbum vitae avide desiderantibus sacras sententias aufferre student. Spicae, opera bona, ut in libris Regum: “Assumentes spicas latenter percusserunt eum in inguine,” quod maligni spiritus negligenti cuilibet bona quae habet opera auferunt, et eum carnis delectatione occidunt. Spicae anni erant fertilitatis, qui erant tempore Ioseph, ut in Genesi: “Septem spicae, septem ubertatis anni sunt.”