Navis
Navis est Ecclesia, ut in Evangelio: “Intravit in unam navim,” id est in Ecclesiam, quae Petro commissa. Navis, anima, ut in Parabolis: “Facta est quasi navis institoris,” quod animam humanam. quae eam inhabitat Deus regit. Navis, cor hominis, ut in Evangelio: “Relictis retibus et navi, secuti sunt eum,” quod perfecte Christum sequi non possumus, nisi terrenas occupationes et ipsas corporis nostri voluptates relinquamus. Per navem Ecclesiae per orbem, ut in Psalmis: “Illic naves pertransibunt,” quod toto orbe terrarum Ecclesiae diffusae sunt. Per navem antiqui Patres, ut in Iob: “Quasi naves portantes poma,” quod sacramenta salutis nostrae antiqui in oraculis praefigurata habuerunt. Per naves, rectores, ut in Apocalypsi: “Tertia pars navis interiit,” quod illi rectores qui nec activam, nec contemplativam tenent, peribunt. Per navem mundi amatores, ut in Psalmis: “In spiritu vehementi conteres naves Tharsis,” id est, in Spiritu sancto humiliabis eos qui terrena gaudia explorant, quod Tharsis exploratio gaudii interpretatur. Per naves duo Testamenta populi, ut in Evangelio: “Vidit duas naves stantes secus littus,” quod de utraque novit Deus qui sunt eius.