Plumbum
Plumbum est Synagoga, ut in Iob: “Et plumbi lamina vel certe,” quod in Synagoga octo verba Dei susceperunt, et cito abiecerunt; et gentes tarde receperunt, et diu retinuerunt. Plumbum, pondus peccati, ut in Zacharia: “Ecce talentum plumbi portabatur,” id est, magnitudo peccati angebatur. Plumbum, diabolus, ut in Exodo: “Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus,” quod sicut diabolus cecidit, et sic reprobi, qui eius membra sunt, in poenas infernales ruunt.