Leo
Leo est Christus, ut in Apocalysi; “Vicit leo de tribu Iuda,” id est, superavit diabolum Christus ortus de tribu Iuda. Leo, Deus iudex, ut in propheta: “Leo rugiet” (id est Deus iudicabit), “quis non timebit?” Leo, quilibet spiritualiter fortis, ut in Parabolis: “Iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit,” quod ut sanctus conscientiae suae innitens absque terrore erit. Leo, populus Iudaicus, ut in Psalmis: “Susceperunt me, sicut leo paratus [ad praedam]: quod crudelis paratus erat ad occidendum Christum. Leo, austeritas legis, ut in libro Iudicum: “Examen apum in ore leonis; id est, multitudo dulcium et minantium scientiarum de locutione legis. Leo, imperator Romanus, ut in Paulo: “Et liberatus sum de ore leonis,” id est, de timore Neronis imperatoris. Leo, quilibet crudelis, ut in libris Regum: “Leo vel ursus tollebat arietem,” quod crudelis et immundus nituntur opprimere humilem. Leo, Antichristus in fallacia sua. Leo ipse diabolus rugiens tremit, quod diabolus, semper rapere studet fideles.