Princeps
Princeps est Christus, ut in Isaia: “Pater futuri saeculi, princeps pacis,” quod Christus illis quibus futurum gaudium praeparavit, pacem hic in conscientia tribuit. Princeps, praelatus quilibet, ut in Isaia: “Non vocabitur is qui insipiens est princeps,” quod qui in se sapientiam non habet, aliis in regimine praeesse non debet. Princeps, venter hominis, ut in Ieremia: Princeps coquorum destruit muros Ierusalem,” id est, venter, cui coqui magna cura deserviunt, virtutes animae corrumpit. Princeps, intellectus noster, ut in Levitico: “Si peccaverit princeps,” id est, si aberraverit intellectus in homine. Princeps, diabolus, ut in Evangelio: “Princeps huius mundi in [me] non habet quidquam,” quod diabolus, qui reprobis dominatur, in Christo nihil invenit suum. Per principes, angeli, ut in Daniele: “Et ecce Michael, unus de principibus,” quod unus inter angelos Michael est. Per principes apostoli, ut in Psalmis: “Constitues eos principes super omnem terram,” quod apostolos Christus praelatos posuit super universam Ecclesiam. Per principes rectores Ecclesiae, ut in cantico Annae: “Erigit pauperem, ut sedeat cum principibus,” quod Deus exaltat humilem, ut praesit cum rectoribus Ecclesiae. Principes, superbi, ut in Iob: “Non accepit personas principum,” id est, non honoravit personas reproborum. Per principes, haeretici, ut in Iob: “Principes cessabunt loqui,” quod Ecclesia destruit errores haereticorum.