Foramen
Foramen est angustia passionis, per quam camelus vocatur, qui ut peccata nostra tolleret, sponte se humiliavit, facilius intrare potuit, ad coelestem beatitudinem, quam mundi amatores ad Ecclesiae suae societatem pertingere. Foramen, interna compunctio, ut in Cantico: “Dilectus meus misit manum suam per foramem,” quod inspiravit mihi operationem suam per occultam compunctionem. “Et venter meus intremuit ad tactum eius,” quod cor meum per illius inspirationem expavit, se non fecisse proximis, quod Deus fecit pro inimicis, quod cum Deus esset, pro salute hominum factus est homo. Foramen, mens prava, ut in Isaia: “Super foramen aspidum manum suam mittet,” quod Deus illi nonnunquam menti gratiam suam infundit, in qua prius diabolus inhabitavit. Per foramen, dona spiritualia, ut in Ezechiele: “Foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt tibi,” quod apostata angelus in prima claritate sua prima dona spiritualia percepit. Item per foramina intelliguntur Christi. . ., dicente sponso in Cantico: “Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae;” “surge,” inquit, a quiete contemplationis, “amica mea,” quam usque ad mortem dilexi, “sponsa mea,” tanta in te contuli, “et veni” ad praedicandum, id est, ad officium praedicandi. “Columba mea in foraminibus petrae,” nidificans, et pullos mihi fovens in. . . . . Christi.