Templum
Templum est patria coelestis, ut in Psalmis: “Replebuntur in bonis domus tuae [sanctum est] templum tuum,” id est, implebitur gaudiis coeli ubi habitatio tua omni sanctitate splendet. Templum, corpus Christi, ut in Evangelio: “Solvite templum hoc, et in triduo aedificabo illud,” id est, occidite corpus meum, et die tertia suscitabo illud. Templum, virgo Maria, ut in Psalmis: “Et in templo eius omnes dicent gloriam,” quod in Ecclesia electi confitentur fidem veram. Templum, corpus nostrum, ut in Paulo: “Nescitis quod corpora nostra templum sunt Spiritus sancti,” quod in cordibus mundis habitat Spiritus sanctus. Templum, mens devota, ut in Paulo: “Si quis templum Dei violaverit,” id est, si quis mentem suam, in qua Deus habitare debet, violaverit. Templum, capacitas intellectus angelici et humani, ut in Isaia: “Et ea quae sub ipso erant, replebant templum,” quod mirabilia etiam creaturarum Dei admiratur sensus angelicus et humanus. Templum, viri sancti, ut in Paulo: “Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.”