Botrus
Botrus est Christus, ut in Numeris duo viri botrum portant in vecte, quod duo populi Christo confitentur in cruce. Botrus, spiritualis laetitia, ut in Cantico: “Botrus Cypri dilectus meus mihi;” florida laetitia resurgentis me glorificavit, quod Cyprus florens interpretatur. Botrus, opus iustitiae, ut in Iob: “Laedetur, quasi vinea in primo flore eius,” quod in mente reproba et opus bonum per superbiam destruitur. Botrus, opus iustitiae, ut in cantico Deuteronomii: “Et botrus amarissimus,” quod ex amaritudine, quod iniquus operatur. Per botrum praedicatores sancti, ut in Cantico: “Et ubera tua assimilata sunt botris,” quod duo sanctae Ecclesiae populi praedicatores suos imitantur. Per botros impii, ut in Apocalypsi: “Vindemia botros vineae terrae,” quod malos Dominus exterminat, qui inflati sunt terrena iucunditate.