Cophinus
Cophinus est opus servile, ut in Psalmis: “Manus eius in cophino servierunt,” id est, de opere servili se intromiserunt. Cophinus, corruptio, ut in Evangelio: “Usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris,” id est, dum mentem fidelem et humilem faciam cognoscere corruptionem peccati sui. Per cophinum corda iustorum, ut in Evangelio: “Impleverunt duodecim cophinos fragmentorum,” quod corda hominum, qui per duodecim apostolos illuminati sunt, sacrae Scripturae expositione implentur.