Stella
Stella est Christus, ut in Apocalypsi: “Et dabo illi stellam matutinam,” quod qui diabolum superat, Christum qui ab aeterno cum Patre et Spiritu sancto est, in puncto habebit. Stella, virgo Maria, ut in Levitico: “Orietur stella ex Iacob,” quod ex stirpe Iacob virgo Maria nata est. Stella, fides, ut in Evangelio stella magos duxit ad Christum, quod per fidem pertingimus ad spem. Per stellam dona Spiritus sancti, ut in Iob: “Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades?” quod in solo Christo plenitudo septem spiritualium donorum convenit. Per stellas apostoli, ut in Apocalypsi: “Et in capite eius corona stellarum duodecim,” quod in fide Ecclesiae lucet doctrina duodecim apostolorum. Per stellas praelati, ut in Apocalypsi: “Septem stellae, angeli,” id est, praelati, “sunt [septem] Ecclesiarum.” Per stellas virtutes sanctorum, ut in Iob: “Et stellas claudit quasi sub signaculo,” quod Dominus prius in electis suis virtutes roborat in occulto, ut postmodum ad exemplum prodantur in publico. Per stellas viri sancti, ut in Genesi: “Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli,” quod fideles, qui sunt spirituales filii Abrahae, per fidem et dilectionem coelesti claritate fulgescunt. Per stellas hypocritae, ut in Apocalypsi: “Cauda eius trahebat tertiam partem stellarum,” quod multos, qui in conspectu hominum fulgere videntur, Antichristus sibi sociat. Per stellas sancti angeli, ut in Daniele: “Et qui ad scientiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates,” quod qui hic sumunt officium angelorum, ut pii aliis veram scientiam nuntient, in futuro una cum eis in decore perenni fulgebunt.