Stola
Stola est caro Christi, ut in Isaia: “Iste formosus in stola sua,” quod nullam habuit maculam peccati in humanitate sua. Stola, sancta Ecclesia, ut in Genesi: “Lavabit in vino stolam suam,” id est, passionis suae sacramento purgabit Ecclesiam suam. Stola, virtus innocentiae, ut in Evangelio: “Cito proferte stolam ipsi, et induite eum,” id est, virtute innocentiae, quam prius habuit, coronate eum. Stola, gaudium novum, ut in Evangelio: “Sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt,” et aeternam nostri Salvatoris vitamque novam laetitiam nostram nuntiavit. Per stolam gloria coelestis, ut in Apocalypsi: “Et datae sunt illis singulae stolae albae,” quod sancti a corporibus exuti singulas in laetitia animarum iam stolas perceperunt. Per stolas opera bona, ut in Genesi: “Singulis quoque proferri iussit binas stolas,” quod verus Ioseph, Dominus Iesus, electis suis praecepit, ut sancti sint et corpore et spiritu. Per stolas cogitationes, ut in Apocalypsi: “Beati qui lavant stolas suas,” id est, qui mundant cogitationes suas. Per stolas ornatus exteriorum sensuum, ut in Genesi: “Trecentos argenteos cum stolis quinque optimis,” quod Dominus Paulo contulit perfectionem fidei sanctae Trinitatis, et sanctae praedicationis cum munditia exteriorum sensuum.