Campus
Campus est mundus iste, ut in Cantico: “Ego sum flos campi,” id est, mundi decor ego sum. Campus, gentilitas, ut in Ezechiele: “Surge, egredere in campum,” quod Christus ad praeceptum Patris ingressus mundum, gentiles ad fidem vocavit. Campus, lata vita huius saeculi, ut in psalmo: “Et pecora campi,” id est, voluptuosos mundi. Campus, populus Iudaicus, ut in Daniele: “Ibat Abacuc in campum,” quod Christus ad populum venit Iudaeorum. Per campum, gentiles inculti, ut in propheta: “Germinaverunt campi eremi germen odoris Israel,” quod fructum legis, quae populo Iudaico data fuit, populus gentium pertulit. Per campum, mentes fidelium, ut in psalmo: “Et campi tui replebuntur ubertate,” quod mentes iustorum interna societate replentur.