Filia
Filiae nomine intelligitur Ecclesia, dicente Davide: “Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion,” id est, ut aliis praedicem omnes laudes tuas in fide et spe et charitate, quibus sancta Ecclesia, quae nunc “gloria Domini” appellatur nititur ad Deum facie ad faciem contemplandum. Item, filiae Sion nomine Iudaei designantur, dicente primitiva Ecclesia in Cantico: “Egredimini et videte regem Sion, filiae Ierusalem, Salomon in diademate, quo coronavit eum mater sua.” Exite, inquit, o Iudaei, qui circa montem habitatis Sion, ab ignorantia infidelitatis, et credite in eum, id est, in Christum, quod Christus rex omnium in illa spinea corona, quam illi imposuit antiqua Synagoga, de qua secundum carnem natus est, coelestia et terrestria pacificavit, “in die dispensationis illius,” in die annuntiationis, quando illi desponsata fuit Ecclesia, subaudi, videte eum, “in die laetitiae cordis eius,” scilicet videte eum, hoc est, in die resurrectionis eius: quasi dicat, credite illius incarnationem et passionem et resurrectionem. Filiae nomine caro designatur, ubi dicitur: “Filia Babylonis misera,” o caro in confusione vitiorum nutrita, “beatus est qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis,” ut nos ad vitia concitans virtutibus subdi cogatis. “Beatus qui tenebit,” tenebrae ne crescant, “et allidet,” ne confracti dispereant, “parvulos suos,” id est, insipientes motus illicitos, qui de te nascuntur, o filia Babylonis, “ad petram,” quod ubi timor Christi radicatur, quidquid illicitum surgit, citius alliditur. Filiae Ierusalem dicuntur infirmiores in Ecclesia, dicente sponsa in Cantico: “Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;” quod Christus Ecclesiam sanctam constituit sibi de fortibus, excelsis, speciosis, odoriferis, imputribilibus, et ad candorem virtutum per omnia nitentibus. Libanus enim candidatio dicitur; Ecclesia ferculum vocatur, vel quod Christum per mundum portat, vel quod animas ad coelestes epulas levat, vel quod Christo incidet et iudicat. “Et columnas eius fecit argenteas,” quod datores eius, qui alios sustentarent, divini sermonis claritate instruxit “reclinatorium aureum,” quod quosdam, in quibus ipse caput suum inclinaret et requiesceret, corusca sui contemplatione replevit. “Assensum purpureum,” quod quosdam, quorum exemplum primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum scanderent. Alii ad martyrium promptos efficit, media scilicet ferculi charitate construit: quod omnem vitam Ecclesiae dilectione Dei et proximi decoravit. Quare “propter filias Ierusalem,” id est, propter infirmiores Ecclesiae: ut qui non possunt ad perfectum scientiae contemplationis et patientiae culmen ascendere, maneant in charitate, et sine dubio pervenient ad epulas vitae aeternae. Item per filias infirmi quilibet, ut in Ecclesiastico: “Filiae tibi sunt, observa corpus illarum.” Filia, anima, ut in Evangelio: “Filia mea a daemonio male vexata est,” id est, anima mea a peccato fatigatur. Per filias homines, saeculares, ut in Isaia: “Ambulaverunt filiae Sion collo extento,” quod saeculares infirmati sunt per superbiam.