Vestigia
Vestigia sunt operationes Dei, ut in Iob: “Vestigia eius secutus est pes meus,” id est, operationes eius in effectu explevi. Vestigia, visitationes Dei, ut in Iob: “Forsitan vestigia eius comprehendes.” Vestigia, praesentia Dei, ut in Psalmis: “Et vestigia tua non cognoscentur,” quod praesentia Dei per affectum quidem in mente sentitur, sed per intellectum non comprehenditur. Per vestigia mala exempla, ut in Cantico: “Et abii post vestigia gregum tuorum,” id est, imitare exempla prava fatuorum.