Manipuli
Manipuli sunt opera bona, ut in Genesi: “Vestros manipulos stantes adorare manipulum meum,” quod viri sancti sciunt non propter opera sua posse se, quantumlibet et bona fuerint, Christi comparari. Manipuli, praemia sanctorum, ut in Psalmis: “portantes manipulos suos,” quod propter bonorum operum semina, quae nunc habent, recipient aeterna in fine praemia.