Locus
Locus est Christus, ut in Apocalypsi: “Mulier fugit in solitudine, ubi paratum habuit locum,” quod sancta Ecclesia mentis solitudinem inveniens, Christum invenit. Locus, innocentia, ut in Psalmis: “Non cognoscat amplius locum suum,” id est, si potestatem spiritus habentis super te ascenderit, locum tuum non dimiserit, id est, si praesentis sibilis in a . . . . . tibi praevaluerit, humilitatem poenitentiae non derelinquat. Locus, sancta Ecclesia, ut in Iob: “Auro locus est, in quo conflatur,” quod examinatio martyrii non prodest, nisi in Ecclesia. Locus, dilectio vitae praesentis, ut in Iob: Vitae delectatione impius rapietur. Locus, cor adulantium, ut in Iob: “Nec ultra intuebitur eum locus eius,” quod impium post mortem adulatores, qui eum adulare solebant, non laudabunt. Locus, mens hominis, ut in Iob: “Quis est locus intelligentiae ?” quod in mente hominis intelligentia quiescit. Locus, superbia, ut in Iob: “Convertere impios de loco suo,” id est, destrue superbos in ipsa superbia eorum. Locus, corda iustorum, ut in Ezechiele: “Benedicta gloria Domini de loco suo,” quoniam de cordibus iustorum, in quibus quiescit, procedit laus eius. Locus, conversatio sancta, ut in lege: “In loco suo vescetur iis carnibus,” quod qui in sancta sunt conversatione, divina sunt digni tractare sacramenta. Locus, sanctitas vitae, ut in Psalmis, “Donec inveniam locum Domino,” id est, donec in tantum sanctificetur anima mea, ut Deus in ea requiescere dignetur. Locus, patria coelestis, ut in Psalmis: “Transibo in locum tabernaculi admirabilis,” id est, pertingam ad patriam coelestem, ubi est domus non manu facta, aeterna in coelis. Per Locum, sollicitudines mentis: “ut . . . . .”