Sedes
Sedes est regnum Israel, ut in Evangelio: “Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui,” id est, in multis Iudaeis in eum credentibus erit regnum ei subiectum Israel. Sedes, mens sancta, sicut legitur Sapientiae: “Anima iusti sedes est sapientiae,” quod sapientia Patris, Christus, in sancta mente quiescit. Sedes, sancta Ecclesia, ut in Psalmis: “Et sedem eius in terra collisisti,” id est, Ecclesiam Christi in praesenti perturbari permisisti. Per sedes apostoli, ut in Psalmis: “Illic sederunt sedes in iudicio,” quod apostoli sedebunt super thronos, id est, duodecim tribus Israel. Per sedes conversationes sanctorum, ut in Apocalypsi: “Seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis,” id est, viri sancti, qui in contemplatione Deitatis humiliant se in conversationibus suis.