Gladius
Gladius est ira Dei, ut in Psalmis: “Nisi conversi fueritis, id est, nisi a peccato vos laveritis, + suam vobis iram ostendet. Gladius, praedicatio sancta, ut in Paulo: “Gladium spiritus assumite,” id est, spiritualem praedicationem exercete. Gladius spiritus est verbum de quo dicitur: “En lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi.” Lectulus viri pacifici, aeterna beatitudo est, in qua rex cum electis quiescit: vel in praesenti vita conversatio quieta fidelium. Utrumque lectum “ambiunt fortes,” quod et praesentem Ecclesiae quietem praedicatores contra incursus tuentur: et in aeternam coelestis patriae requiem quicunque perfectiores fixa intentione speculantur: qui bene “sexaginta” esse referuntur, quod doctrina simul et operatione perfecti sunt, in quibus opus a doctrina non discordat. “Fortes” sunt, quod non corrumpuntur prosperis, non franguntur adversis. “Ex fortissimis Israel,” sive praedicatione, sive speculatione, sive patientia. Quod dicit, “Israel,” potest intelligi et secundum carnem, et secundum fidem. Ex utroque enim populo electi sunt praedicatores: “Omnes tenentes gladios,” quod verbum Dei nunquam a se proiiciunt, sed id habent in promptu, et operatione perficiunt. “Et ad bella doctissimi sunt,” quod ex longo usu didicerunt, quid et quare, et ubi et quomodo et quibus debeant proferre sermonem. “Uniuscuiusque ensis super femur suum:” hoc est, praedicatio super humanitatem suam, ut eius superentur motibus: castigant enim corpus suum, prout alios docerent, ne cum aliis praedicarent, ipsi aliter vivendo reprobi fiant. Quod faciunt “propter timores nocturnos,” ut videlicet insidiae diaboli, si eos securos inermesque repererint, misere sternant, et praesens pax Ecclesiae violetur, et sic aeterna beatitudo amittatur. Gladii nomine, acutum ingenium accipitur, iuxta Apostolum dicentem: “Unicus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti,” quod Filius Dei immortalis et omnipotens est, et perspicacior omni ingenio, sive in carnalibus, sive in spiritualibus + acutissimo: “pertingit autem usque ad divisionem animae ac spiritus,” quod ineffabiliter fit, quomodo sensualitas distat a ratione, et ipsa sensualitas a se, dum plus dedita rebus infimis est superior, vel ab iis revocata dignior, nec tunc quidem rationi comparanda. Scit et Dei Filius, quomodo Spiritus sanctus a seipso + diversus sit, dum vel in Deum inhiat, vel inferius coelestia considerat, vel ratione inferius de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo sensualitate secernuntur, dum, quod se in inferius est, quod in illa, altius superat. Gladiis alii persecutores designari manifestum est. Legitur enim in libris Regum, qualiter David, puer rufus et pulcher aspectu, cum pasceret oves patris sui, processit armatus armis Saulis contra Goliam dimicaturus, quibus armis cum intelligeret se gravari potius quam iuvari, deposuit ea, et eligens sibi quinque limpidissimos lapides de flumine, eos in pera, sive, ut alii dicunt, in vase lacteo, baculum et fundam tulit, et sic contra inimicum processit, quo unius lapidis ictu, rotatu fundae proiecti, in fronte percusso atque deiecto, gladium illius, qui percussus accubuit, evaginavitque et caput eius amputavit. David in hoc facto significat Ecclesiam, cuius vultum deprecabuntur habere omnes divites plebis. Haec rufa est in martyribus, et formosa in omnibus membris suis. Iuvenis est, propter vitae novitatem, altrix fidelium animarum per doctrinam + salutatam. Golias diabolus est, contra quem inimicum fideli dimicandum est. Contra hunc procedit ad bellum quicunque desiderat contemnere saeculum. Arma Saulis carnales sunt observantiae legis, quae, quod neminem iustificant, non iuvant, sed onerant. Verum limpidissimi lapides, purissimi sensus in lege. Hos accepit Ecclesia de flumine, nihil agens, id est, de Iudaeis, qui spirituali sensu legis non utebantur, et propter + profunda carnis suae desideria flumini comparantur. Pera, praedicatores significat, huic mundo hospites et peregrinos. Lacteum vas, simplices et doctrina fidei plenos. Baculus est disciplina propter insolentes castigandos, et misericordia propter infirmos sustentandos. Funda cum chordis os praedicatoris est, cum duobus lapidibus. “Unus lapis in funda mittitur, quo rotatu fundae, hostis interimitur:” quod licet praedicatores totam legem in se retineant: saepius tamen ad perimendum inimicum unitatem in se versant. Quod unus Deus, una fides, unum baptisma. In fronte percussus occubuit, ut omnibus pateat, quod percussus est et victus inimicus. Gladius Goliae, persecutores Ecclesiae, per quos caput ei auferre molitus est: sed adveniente gratia, proprio gladio decapitatus est diabolus: quod persecutores multi superant diabolum attendentes et seipsos et alios, qui diaboli corpus exstiterant, manu David, id est, Ecclesiae + se agente a capite suo separaverunt, et postea lateri Ecclesiae adhaeserunt. Vagina Goliae, error est infidelitatem involvens, a quo si gladius non + exueretur, nunquam per illum caput Goliae abscinderetur. Gladius, tribulatio temporalis: ut in Evangelio: + “Et suam ipsius animam pertransibit gladius,” id est, tribulatio ipsius animam tuam cruciabit. Gladius, repugnantia, ut in Psalmis: “Gladium evaginaverunt peccatores,” id est, repugnantiam exercuerunt reprobi. Gladius, separatio, ut in Evangelio: “Non veni pacem mittere, sed gladium,” id est, separationem. Gladius, persecutio, ut in Psalmis: “Scutum, gladium et bellum,” id est, Dominus ab Ecclesia sua et vitium aufert excusationis, et + armum persecutionis, et infestationem hostis. Gladius, malitiam diaboli, ut in Iob: “Qui fecit eum, applicuit gladium eius,” quod Deus, qui eum condidit, eius malitiam compescuit. Gladius, verbum corruptionis, ut in Isaia: “Gladius devorabit vos,” id est, corruptio increpabit vos. Gladius, sermo detractionis, ut in Psalmis: “Lingua eorum gladius,” id est, sermo eorum mordaci detractione plenus est. Gladius, persuasio prava, ut in Psalmis: “De gladio maligno eripe me,” id est, de mortifera persuasione erue me. Gladius, mors, ut in Genesi: “Ipse portabat in manibus suis gladium et ignem,” quod passio et mors Christi in potestate erat Patris. Gladius, vindicta, ut in cantico Deuteronomii: “Gladius meus devorabit carnes,” id est, vindicta mea destruet carnales. Gladius, peccatum, ut in Ezechiele: “Si viderit gladium et non sonuerit buccina,” quod damnatione dignus est + peccator, si a doctrina cessaverit, quando peccatum regnare + vidit. Gladius, Antichristus, ut in Iob: “Cum apprehenderit eum gladius,” quod cum in se diabolum Antichristus susceperit, gravis erit persecutio vel tribulatio in mundo. Gladius, ultimum iudicium, ut in cantico Deuteronomii: “Si acuero fulgur, gladium meum,” id est, si in ira manifestavero iudicium meum. Gladius, aeterna damnatio, ut in Iob: “Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, quod quoscunque impius habuerit imitatores, omnes damnabuntur. Per gladium verba Dei, ut in Psalmis: “Gladii ancipites in manibus eorum,” id est, verba Dei in operibus eorum.