Solium
Solium est gloria regni coelestis, ut in Iob: “Qui tenet vultum solii sui,” id est, aspectum nobis adhuc gloriae suae abscondit. Solium, sancti angeli, ut in Iob: “Et veniam usque ad solium eius,” id est, per contemplationem pertingam usque ad angelos, in quibus ipse regnat. Solium, angelica simul et humana natura, ut in Isaia: “Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum,” quod Dominus et angelo in prima sublimitate permanenti, et homini ad amissam per Christi redemptionem erecto, per intellectum praesidet. Solium, sancta sublimitas mentis, ut in Iob: “Et reges in solio collocat,” quod electos suos illicitis motibus suis intelligenter resistentes, ad magnam in mente Dominus altitudinem sanctitatis perducit. Solium, sedes consilii, ut in Isaia: “Non solium filiae Chaldaeorum,” quod reprobi sanum consilium non habent. Solium, altitudo mundana, ut in Iona: “Surrexit rex de solio regni sui,” quod ipsi summi Principes, cognita veritate, ad praedicationem Christi per poenitentiam ad fidem se inclinaverunt.