Fenestra
Fenestra est hominis, ut in libro Iosue: “Appendit funiculum coccineum in fenestra,” quod sancta Ecclesia passionem Christi in ore praedicare non cessat. Fenestra, fidelis, ut in libris Regum: “Aperi fenestram orientalem,” id est, fidem habe in te Christianam. Per fenestram, miracula Christi, ut in Cantico: “Prospiciens per fenestras,” quod per miracula, quae foris gessit, ad nos latens eius divinitas exivit. Per fenestras, doctores Ecclesiae, ut in libris Regum: “Fecit Salomon in templo fenestras;” quod Christus in Ecclesia doctores instruxit. Per fenestras, intimae contemplationes, ut in Ezechiele: Fecit fenestras obliquas in thalamis, quod intimas Dominus in mentibus electorum suorum contemplationis ponit. Per fenestras sensus cordis, ut in Isaia: “Quasi columbae ad fenestras suas,” quod viri sancti sensus suos exteriores simplices et a peccato innoxios servant.