Iudicium
Iudicium est discretio, ut in Isaia: “Iudicate inter me et vineam meam,” id est, discernite inter me et plebem meam. Iudicium, separatio, ut in psalmis: “In virtute tua iudica me,” id est, in fortitudine tua a malis me separa. Iudicium, damnatio, ut in cantico Deuteronomii: “Si acuero ut fulgur gladium meum,” id est, cum praeparavero terribilem vindictam meam; “et arripuerit iudicium manus mea,” id est, exercuerit potestas mea damnationem, reddam ultionem hostibus meis voce vel opere adversantibus. Duo sunt iudicia Dei: unum occultum; alterum manifestum; tertium iudicium est, malos prosperari, bonos flagellari: quosdam malos florere, quosdam egere: item quosdam bonos quiete vivere, quosdam adversa tolerare: iste malus eligitur; ille in malo deseritur: iste bonum inceptum perficit, ille deseritur in malo quod incepit: vult alius perire, non sinitur; vult alius salvari, non ei datur. De his iudiciis psalmus dicit: “Iudicia Dei abyssus multa,” quod sunt (ut ait Apostolus) incomprehensibilia: manifestum vero iudicium est, reddere unicuique secundum opera sua, ut nullum peccatum maneat inultum, nullum recte factum irremuneratum.