Ventus
Ventus est Dominus, ut in Osea: “Adducet ventum urentem Dominus,” id est, proferet Christum mundum corripientem Dominus. Per ventum iniquitas mentis, ut in Iob: “Contra folium quod vento rapitur,” id est, contra mentem quae in iniquitate sua continetur. Ventus, vita praesens, ut in Iob: “Ventus transiens fugabit eos,” quod praesentis vitae instabilitas aufert a viris sanctis voluntatem hic diu commorandi. Ventus, persecutio, ut in Psalmis: “Et sicut stipulam ante faciem venti.” Ventus, tribulatio magna, ut in Ezechiele: “Ventus turbinis veniebat ab Aquilone,” id est, tribulatio persecutionis immanis processit a pravorum infidelitate. Ventus, interior tentatio, ut in Psalmis: “Tanquam pulvis quem proiicit ventus,” id est, sicut laetus animus, quem tentationis commovet flatus. Ventus, spiritus malignus, ut in Ecclesiaste: “Qui observat ventum, non seminat,” quod qui nimis diabolicam adversitatem metuit, bono operi non insistit. Per ventum dona Spiritus sancti, ut in Psalmis: “Qui producit ventos de thesauris suis,” quod dona spiritualia de cordibus electorum suorum Dominus in bono producit. Per ventos animae sanctae, ut in Iob: “Qui fecit ventis pondus,” id est, maturitatem sanctitatis electorum contulit mentibus. Per ventos malitiae, ut in Ieremia: “Traxerunt ventos quasi dracones,” quod ad opus pravum malitias produxerunt viri crudeles