Vultus
Vultus est cognitio veritatis, ut in Psalmis: “Illuminet vultum suum super nos,” id est, infundat cognitionem veritatis. Vultus, prava mens, ut in Iob: “Vultum iudicum eius operit,” quod mentem eorum, qui Christum iudicaverunt, error obscuravit: “Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.”