Hiems
Hiems, quod tempus inaequale est, et tempestatibus abundat, abundantiam iniquitatis designat. Unde Dominus in Evangelio secundum Marcum: “Orate ne fuga vestra fiat in hieme,” id est, quando in abundantia fueritis, “vel in sabbato,” quam sententiam Lucas ita ponit: “Vigilate omni tempore orantes ut digni habeamini fugere a ventura ira, et stare ante Filium hominis.” Digni autem non erunt, qui tunc in abundantia iniquitatis, et non in boni operis vocatione inventi fuerint. Vel, hiems est inhabilis ad itus attinente frigore: sabbato autem longius ire non licet, prohibente lege; et est sensus: Praevidete ne tunc incipiatis iram Dei fugere, quando non licet ambulare. Hiems frigus infidelitatis, dicente sponso ad sponsam in Cantico. “Surge, amica mea,” a quiete contemplationis, “et veni” ad officium praedicationis: “iam enim hiems transiit,” id est, congelatio infidelitatis a cordibus gentium: “imber abiit et recessit,” persecutio paulatim deficiens omnino cessavit. Hiems, malitia, ut in Evangelio. “Facta sunt encoenia in Ierosolymis, et hiems erat,” quod quando in festo illo Deus docuit, eorum contra illum malitia exarsit. Hiems, ultimum iudicium, ut in Parabolis; “Parat in aestate quod comedat in hieme,” id est, meretur in praesenti vita, pro quo remunerabitur in futura.