Crus
Crus est corruptio, ut in Isaia: “Revela crus,” id est, ostende quam corruptibilis sis. Per crus bona desideria, ut in Levitico: “Quod habet longiora crura retro,” quod illos imitari debemus, qui ad aeternitatem futurae vitae desideria sua extendunt. Per crus robora stabilitatis, ut in Evangelio, et frangentur qui mittentur maligni spiritus non solum in reprobis, sed et in ipsis electis auferre robur stabilitatis. Per crura, doctores sancti, ut in Evangelio: “Quod non fregerunt crura Iesu,” quod praedicatores sanctos, quibus in Ecclesia sua Dominus innititur, persecutores sive maligni Spiritus enervare non possunt. Per crura itinera Dominicae incarnationis, ut in Cantico: “Crura eius quasi columnae marmoreae,” quod quaecunque in humanitate aggressus est Christus, recta et fortia fuerunt.