Aurum
Aurum est ipsa Divinitas, ut in Cantico: “Caput eius aurum optimum,” quod divinitas Christi ineffabilis claritas est. Aurum, splendor coelestis patriae, ut in Apocalypsi: “Ipsa civitas auro mundo,” quod superna illa civitas aeterna munditia splendebit. Aurum, sapientia primi angeli, ut in Ezechiele: “Aurum opus decoris tui,” quod magna primus angelus sapientia decoratus fuit. Aurum, decus bonorum spirituum, ut in Iob: “Non dabitur aurum obryzum pro eo,” quod Christo nullus angelus aequari potest. Aurum, virtus charitatis, ut in Apocalypsi: “Et procinctum ad mamillas zona aurea,” id est, ligatum in interioribus suis vinculo charitatis. Aurum, spiritualis sapientia, ut in Parabolis: “Thesaurus desiderabilis,” id est, sapientia spiritualis, requiescit in ore sapientis. Aurum, sapientia gentilitatis, ut in Psalmis: “Et dabitur ei de auro Arabiae,” id est, servient ei sapientes gentilitatis. Aurum, sublimitas temporalis, ut in Iob: “Si putavi aurum robur meum,” quod iustus in sublimitate sua temporali non confidit. Aurum, claritas sanctorum in coelestibus, ut in Iob: “Non adaequabitur ei aurum,” quod nec sancti, qui iam in coelis sunt, Christo aequari possunt. Aurum, animae sunt fideles, de gentilitate venientes, ut in Iob: “Ab Aquilone aurum veniet,” id est, a populo gentili animae devotae procedent. Aurum, coetus martyrum, ut in Iob: “Auro locus est, in quo conflatur,” quod non prodest martyrium nisi in Ecclesia suscipiatur. Aurum, virtus patientiae, ut in Iob: “Probavit me quasi aurum, quod per ignem transit,” id est, ex tribulatione, quam pertuli, non sum superatus; sed per sapientiam clarior effectus. Aurum, regia Christi potestas; ut in Evangelio magi aurum Christo offerunt, quod gentilis eum populus potentem credit regem. Aurum, vita sacerdotis, ut in Ieremia: “Quomodo obscuratum est aurum,” quod splendida sacerdotum vita vitiis deturpatur. Aurum, bona conversatio populi fidelis, ut in Iob: “Et glebae illius, aurum,” quod non solum sacerdotes per sanctitatis praerogativam in Ecclesia nitent, sed et fideles in ea populi per bonam conversationem fulgent. Aurum, claritas contemptorum mundi, ut in Iob: “Sternet sibi aurum quasi lutum,” quod sic sibi nonnunquam eos, qui mundum contempserunt, subiicit, sicut eos, qui diligunt. Aurum, acumen subtilis ingenii, ut in Apocalypsi: “Suadeo tibi a me aurum,” id est, da boni operis pretium, si vis pertingere ad acutum ingenium, quod per sanctum actum pertingimus ad clarum intellectum. Aurum, sapientia reproborum, ut in Apocalypsi: “Merces auri tui nemo emet amplius,” quod damnatis in ultimo iudicio reprobis, nemo eorum ulterius sapientiam exquiret. Aurum, fulgor pompae saecularis, ut in Psalmis: “Dilexi mandata tua super aurum,” etc., id est, magis, quam elationem saecularem. Aurum, aeterna vita electorum, ut in Psalmis: “Posteriora dorsi eius in pallore auri,” quod subsequens Ecclesiae pro Deo honorifice lucebit in splendore permanentis vitae.