Aqua
Aqua est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: “Flumina de ventre eius fluent aquae vivae,” quod de memoria credentis dona procedunt Spiritus sancti. Aqua, Christus, ut in Psalmis: “Probavi te apud aquam contradictionis,” id est, a Christo, cui a multis contradicitur. Aqua, sapientia subtilis, ut in Parabolis: “Aqua profunda ex ore viri,” quod subtilis sapientia in locutione iusti. Aqua, loquacitas, ut in Parabolis: “Qui emittit aquam, caput est iurgiorum,” quod qui loquacitatem non refrenat, concordiam dissipat. Aqua, cupiditas saeculi, ut in Evangelio: “Eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet,” quod diabolus eos, quos possidet, nunc ardore luxuriae concremat, nunc sorde cupiditatis foedat, ut eos perdat. Aqua, baptismus, ut in Psalmis: “Operuit aqua tribulantes eos,” quod in baptismo electorum peccata condonantur. Aqua est arcana locutio prophetarum, ut in Psalmis: “Tenebrosa aqua in nubibus aeris,” quod obscuram locutionem habeant prophetae. Aqua, sancta praedicatio Christi, ut in Ezechiele: “Effundam super vos aquam mundam,” id est, purgabo vos per praedicationem mundam, ut mundi sitis propter sermonem quem loquor vobis. Aqua, compunctio, ut in libris Regum: “Hauserunt aquam, et fuderunt in conspectu Domini,” quod de intimis cordis sui protulerunt compunctionem, et coram Deo fleverunt. Aqua, saeculi prosperitas, ut in Psalmis: “Transivimus per ignem et aquam,” id est, per adversa et prospera. Aqua, adversitas, ut in Psalmis: “Non me demergat tempestas aquae,” id est, non me devincat congeries adversitatis. Aqua, humana scientia, ut in Exodo: “Non crudum quid, nec coctum aqua,” quod Christus neque purus homo cogitandus, neque qualiter incarnari potuit, perscrutandum est. Aqua, mundi affluentia, ut in Apocalypsi: “Angelus effudit phialam suam in fluvium illud magnum, Euphratem, et siccavit aquam eius,” quod praedicator vocem suam contra mundum erigit, et eius affluentiam a multis contemni facit. Aqua, historialis intellectus, ut in Evangelio aqua ad nuptias in vinum conversa est, quod in coniunctione Christi et Ecclesiae sensus litteralis in spiritualem mutatus est. Aqua, voluptas carnis, ut in Evangelio: “Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum,” quod quo frequentius voluptas carnis exercetur, eo magis desideratur. Aqua, aeterna refectio, ut in Apocalypsi: “Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae,” id est, revelavit mihi Christus copiam refectionis aeternae. Per aquam sancti angeli, ut in Psalmis: “Et aquae, quae super coelos sunt, id est, angeli, qui in superioribus versantur, “laudent nomen Domini.” Per aquam animae beatae, ut in Psalmo: “Qui tegis aquis superiora eius,” quod nos quidem in quibusdam sacram Scripturam intelligimus, sed beatae animae, quae iam in coelestibus Dominum vident, omnia de quibus tractat, plene sciunt. Per aquas sancti, qui modo sunt in Ecclesia, ut in Psalmis: “Flumen Dei repletum est aquis,” quod in sancta Ecclesia et merito et numero populus Domino serviens augetur. Per aquas lamenta humilitatis, ut in Iob: “Si lotus fuero quasi aquis nivis,” id est, si perfusus fuero lamentis humilitatis. Per aquas devotiones sanctorum, ut in Iob: “Aquas appendit in mensura,” quod miro modo devotiones sanctorum suorum Deus moderatur, ut alii non tantum exercere officium possint, quantum comprehendere possunt in effectu. Per aquas peccata quae Deus electis suis condonat, ut in Genesi: “Spiritus Domini ferebatur super aquas, quod maior est eius pietas quam eorum iniquitas. Per aquas scientia haereticorum, ut in Parabolis: “Aquae furtivae dulciores sunt,” id est, occultae nostrae scientiae meliores. Per aquas persecutiones, ut in Psalmis: “Firmavit terram suam aquis,” id est, fundavit Ecclesiam super persecutiones. Per aquas mortales populi, ut in Psalmo: “Viderunt te aquae, Deus,” quod intuiti sunt populi, credendo, et timuerunt, petendo. Per aquas instabiles cogitationes, ut in Psalmis: “Libera me de aquis multis,” id est, de multis instabilibus cogitationibus. Per aquas blandimenta tentationum, ut in Iob: “Lapides excavant aquae,” quod fortes nonnunquam viros tentationum blandimenta emolliunt. Per aquas voluptates reproborum, ut in Psalmis: “Convertit aquas eorum in sanguinem,” quod malas impiorum voluntates Deus quandoque ad crudelitatem amaritudinis perducit. Per aquas poenae infernales, ut in cantico Exodi: “Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus,” id, est, ruerunt ponderosi peccatores in poenis infernalibus.