Coelum
Coelum est Deus, ut in psalmo: “Posuerunt in coelum os,” id est, blasphemaverunt Dominum. Coelum Christus, ut in psalmo: “Coelum coeli, Domino,” id est, Christus est Filius Patris ad honorem Dei. Coelum, beatitudo coelestis, ut in Isaia: “Quomodo cecidisti de coelo,” id est, de beatitudine coelesti. Coelum, intellectus angelorum, ut in Iob: “Excelsior coelo est,” quod Deus Angelorum intellectum excedit. Coelum, coetus supernorum spirituum, ut in psalmo: “In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo,” quod cadente diabolo supernorum spirituum coetus sine defectu divini verbi obedientiam custodit. Coelum sancta Ecclesia, ut in Genesi: “Fiant luminaria in firmamento coeli,” id est, sint viri spirituales in fortitudine Ecclesiae. Coelum, mundus iste, ut in Apocalypsi: “Signum magnum apparuit in coelo,” id est, miraculum ingens in mundo. Coelum, aer iste, ut in Evangelio: “Respicite volatilia coeli,” id est, volucres, quae volant in aere. Coelum, anima fidelis, ut in Apocalypsi: “Factum est in coelo silentium, quasi media hora,” quod exiguo momento fit quies in anima. Coelum, sacra Scriptura, ut in psalmo: “Extendens coelum sicut pellem,” quod Scriptura sacra mortalibus aperitur. Coelum, sanctitas vitae, ut in Iob: “Et gelu de coelo quis genuit?” quod post sublimem sanctitatem aliquis nonnunquam in iniquitate inclinatur. Per coelum angeli, ut in psalmo: “Coeli distillaverunt a facie Dei,” quod Dei ad nos mandata angeli deferunt. Per coelum apostoli, ut in Iob: “Spiritus eius formavit coelos,” quod Paraclitus, Spiritus sanctus, docuit apostolos omnem veritatem. Per coelos praedicatores, ut in psalmo: “Coeli enarrant gloriam Dei,” id est, praedicatores summi annuntiant gratiam Dei. Per coelum sapientiores in Ecclesia, ut in Deuteronomio: “Audite, coeli, quae loquor,” id est, vos qui sapientes estis, magna quae dicturus sum, auscultate. Per coelum spirituales quique, ut in psalmis: “Qui fecit coelos in intellectu,” quod sanctos suos non modo credere, sed et intelligere fecit divina. Per coelum sublimes contemplationum modi, ut in Psalmo: “Ascendunt usque ad coelos,” id est, usque ad summa contemplationum genera pertingent.