Diluvium
Diluvium, baptismus, ut in Psalmis: “Dominus diluvium inhabitare facit;” id est, baptismum in sua Ecclesia esse constituit. Diluvium, iudicium extremum, ut in Psalmis: “In diluvio aquarum,” id est, in iudicio extremo, in quo reprobi, qui fluida sunt, damnabuntur, iusti, non peribunt. Diluvium, peccatum, ut in Genesi: “Interficiam aquis diluvii omnem carnem,” quod carnales, quorum voluptatibus peccati Deus consumi permittit.