Ligna
Ligna sunt viri sancti, ut in Cantico: “Cum universis lignis Libani,” id est, in omnibus sanctis qui sunt in Ecclesia. Ligna, gentiles, ut in Psalmis: “Saturabuntur ligna campi,” id est, reficientur per fidem gentiles mundi. Ligna, poenitentes, ut in Psalmis: “Exsultabunt omnia ligna silvarum,” quod in adventu Domini poenitentes, qui prius inculti erant, accepta venia, spiritualiter exsultaverunt. Ligna, virtutes spirituales, ut in lege: “Plantabis, in ea ligna pomifera,” id est, pones in mente tua virtutes spirituales. Ligna, vitia, ut in Deuteronomio: “In succisione lignorum securis fugerit navim,” id est, et correptorum vitiorum increpatio excesserit mensuram. Ligna, cogitationes invidae, ut in Exodo: Populus obtulit ligna Sethim, quod fidelis quisque imputribiles Deo cogitationes offert. Ligna, operationes bonae, ut in Paulo: “Super fundamentum hoc aurum, argentum, ligna,” id est, in fide Christi munditiam cogitationum, nitorem locutionum, strenuitatem actionum. Ligna, iniqui, ut in libro Iudicum: “Iniecerunt ligna ut ungerent regem,” quod ii qui ad libitum carnalis voluptatis suae praelatum volunt habere.