Favus
Favus est divinitas, ut in Evangelio: “Partem piscis assi et favum mellis,” quod passionis modo exemplum praebens nobis, divinitate sua nos in resurrectione reficiet. Favus, humanitas Christi, ut in Cantico: “Comedi favum cum melle meo,” id est, credidi maximam esse humanitatem cum divinitate. Favus, litteralis intellectus, ut in Parabolis: “Et favus dulcis gutturi meo,” id est, littera sacrae Scripturae suavissima cordi meo. Item favus, in quo latet mel, sacra est Scriptura, quae continet spiritualem sensum in littera, unde Salomon: “Comede mel, fili, et favum dulcissimum gutturi tuo,” doctrina praedicationis; unde: “Favus distillans labia tua,” id est, praedicatio instruens procedit a praedicatoribus tuis, o Ecclesia! Favus, voluptas mundi, ut in Parabolis: “Anima saturata calcabit favum,” quod ille, per quem interna refectio per contemplationem satiat, mundialem pene voluptatem contemnit.