Chorus
Chorus est concordia, ut in Psalmis: “Laudate eum in tympano et choro,” id est, glorificate Deum in abstinentia carnis et concordia charitatis. Per chorum congregationes electorum, ut in Cantico: “Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?” quod in Ecclesia degentibus sanctae sunt societates, quae spiritibus malignis terribiles sunt.