Infernus
Infernus est diabolus, ut in Iob, “Omnipotens, etc., profundior est inferno,” quod Deus omnipotentia sua ipsum diabolum superat. Inferni nomine omnes iniqui designantur, dicente in Apocalypsi, cum de futuro iudicio loqueretur: “Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis,” quod Domino extremum exercente iudicium omnes iniqui, qui nisi habitacula daemonum sine poenitentiae remedio fiunt, et ipse diabolus, qui totius nostrae mortis causa est, in poenas gehennae detrudentur, quae propter obscuritatem et profunditatem stagnum nominantur. Infernus, avaritia, sicut per Salomonem in Parabolis: “Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit, Sufficit: infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua. Ignis vero nunquam dicit, Sufficit.” Infernus quippe est immoderatus amor habendi, qui nunquam satiatur; os vulvae, ad luxuriam indefessus hiatus; ignis enim est invidia, nescia deficere. Potest enim inferni nomine diabolus in hoc loco designari, qui de perditione hominum satiari non potest. Infernus, caecitas mentis, ut in Psalmis: “Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?” mortem vocat criminale peccatum: quod contempta divina lege committitur, in qua morte est quis qui immemor est Dei. Infernum autem mentis caecitatem dicit: quod qui caecus in mente est, Domino non confitetur. Infernus, desperatio, ut in Psalmis: “Neque omnes qui descendunt in infernum,” quod qui desperant, Dominum non laudant: “impius cum venerit in profundum malorum, contemnit.” Infernus, peccatum criminale, ut in Psalmis: “Descendunt in infernum viventes,” id est, peccatum criminale committunt scientes. Infernus, aer iste caliginosus, ut in Epistola Petri: “Rudentibus inferni detractos in tartarum,” quod diabolus caliginoso huius aeris loco malitiae suae vinculo religatur.