Uter
Uter est sancta Ecclesia, ut in Psalmis: “Congregans sicut in utre aquas maris,” quod Christus adunavit Ecclesiam suam populo gentili. Uter, littera legis, ut in Genesi: “Et tollens puerum et utrem aquae imposuit scapulis eius,” quod Deus praecepta et litteram legis dedit populo Synagogae. Uter, mens prava, ut in Psalmis: “Statuit aquas quasi in utre,” quod, ne ad effectum prodeant, malitias Dominus nonnunquam inclusit in prava cogitatione. Uter, corpus hoc mortale, ut in Psalmis: “Factus sum sicut uter in pruina,” id est, corpus meum mortali subditum est corruptioni. Per utrem corda spiritualium, ut in Evangelio: “Vinum novum in utres novos mittunt,” quod gratiam Dei corda bonorum per sanctitatem renovata accipiunt. Per utrem mentes pravorum, ut in Evangelio: “Neque mittunt vinum novum in utres veteres,” quod donum gratiae suae Deus mentibus in consuetudine peccati inveteratis non infundit.