Ibices
Ibices sunt praedicatores, ut in Iob: “Nunquid nosti partus ibicum in petris?” id est, nunquid tu deprehendisti, quando praedicatores alios per exempla praecedentium parere debent? Ibices, viri perfecti, ut in libris Regum: “Et super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt:” quod plus impii persecutionibus suis fideles cruciant, quam aliae tribulationes, quas soli perfecti aequanimiter tolerare possunt.